- SUPPEDANEUM
- SUPPEDANEUMGraece ὑποπόδιον, vide supra Scabellum. Sed et suppedaneam tabellam vocant Ecclesiae medii aevi Scriptores, quae sub pedibus crucifixi depingi solet, quod hodieque a Graecis observari, disces ex Domin. Macro in Hierolex. Cuiusmodi imaginem delineatam habes apud Iac. Sponium Itiner. Graeciae Parte 2. p. 211. Nempe vulgari Cruci sunt qui suppedaneum appositum volunt, ut non ut cruciarii corpus in illo pedibus sistentis, requiesceret, quod quibusdam visum; sed ut pede in eo positô cruciarius posset inscendere per se, et lignum, quod in medio fixum erat, insitdere, eôdem prorsus modô, quô eques, pede stapedi im positô, ad sublevandum se, equum ascendit. Medium namque crucis lignum, quod eminebat ex anteriore parte, equi lignei vicem habuit, quod inscendens equitabat cruciarius. Unde et ἀποχεῖςθαι, eô dixit crucifixum Iustinus Dial. Tryphonis. In eo ligno veluti subsidebant totô corpore sustentati, quia illud natibus premebant, cruribus hinc inde pendulis: hominis autem ita subsidentis brachia utrinque expansa ad duas latitudinis partes extremas deligabantur: clavis quoque affixa; pedes in ima extremitate longitudinis vinciebantur, et clavis itidem configebantur; caput habebatur reclinatum ad extremitatem longitudinis summam. Tribusque sic partibus tota cruae constabat, Arrectariô lignô sive stipite sive palô, qui erectâ statione in terram defixus totum corpus sustinebat rectum; Staticulum et Statumen appellant Scriptores: Antennâ, h. e. lignô transversariô, quae dispassis brachiis cruciarii et alligatis quasi vestita erat: et Sedili, i. e. ligno, quod a medio staticulo eminebat ac insidentem sustinebat cruciarium. Ita enim Tertullian. ad Nationes l. 1. Pars maior crucis est omne robur quod rectâ statione defigitur, reliquae partes sunt antenna et sedile. Appendicis locô censetur fuisse Suppedaneum, de quo tamen merito dubitatur, cum nulla eius apud Veteres mentio, nisi nos Gregorii Turon. de Glor. Martyr. c. 6. moveat auctoritas. Ultimo erat superius tabula alba, Graece λἐυκωμα, nigris literis notata, in qua causa mortis describebatur: Salmas. ad Iustin. l. 2. c. 5. ubi Crucem non Tau Samaritano, quod ex Origene tradit Hieronymus, sed Aegyptio Salebdi, vel Tavi literae Abyssinorum similem fuisse, addit. Id saltem ex Suppedaneo hoc confirmatur, quod et aliunde discimus, cruces vulgares non admodum altas fuisse: extra ordinem vero sublimes aliquas statutas notum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.